Euscepes porcellus Boheman, 1844
Family: Curculionidae
[Acalles longulus ,  more]
Euscepes porcellus image
Michael Jansen  
* I. E. porcellus. (Klug.) - Oblongus, nigro-piceus , inaequaliter ochraceo-squamulosus, breviter setosus; antennis ferrugineis, rosiro arcuato, confertim punctulato; thorace crebre punctulato, tenuiter canaliculato; elytris sat profunde punctato-striatis, interstitiis convexis, medio transversim late denudatis. Tyloderes id. Dom. Klug in litt. Acalles tripartitus. Dom. Moritz in litt. Patria: Porto-Rico et Cuba. DD. Gekmar et Schueppel. Mus. SCHH. Parvus. Habitus et magnitudo Cryptorhynchi piloselli. Caput rotundatum, convexum, confertim punctulatum, nigro-piceum, griseo-squamosum; oculi rotundati, sub-depressi, nigri; rostrum capite duplo longius, crassum, teres, arcuatum, confertim punctulatum, nigro-piceum, basi squamulosum, extrorsum denudatum. Antennae sub-tenues, rufo-testaceae, parce pilosae; clava ovata, sub-obtusa, dense cinereo-pubescente. Thorax latitudine postica nonnihil brevior, apice utrinque emarginatus, apice modice productus, anterius modice angustatus, lateribus nonnihil rotundato-ampliatus, basi leviter bi-sinuatus, supra convexus, confertim punctulatus, dorso tenuiter canaliculatus, niger, inaequaliter ochraceo-squamulosus et setulosus. Scutellum nullum. Elytra oblonga, antice sub-truncata, thoracis basi vix dimidio latiora, humeris obtuse angulatis; lateribus non ampliata, apicem versus nonnihil angustata, apice ipso conjunctim obtuse rotundata, thorace vix triplo longiora, supra modice convexa, postice declivia, sat profunde punctato-striata, interstitiis convexis, laevibus; nigro-picea, basi apiceque dense ochraceo-squamosa, undique setulis brevibus, crassis, fuscis adspersa. Corpus subtus confertim punctulatum, nigro-piceum, silaceo-squamosum. Pedes mediocres, confertim punctati, nigro-picei, silaceo-squamulosi; femoribus modice clavatis, subtus dente parvo, brevi instructis; tibiis compressis, rectis; tarsis angustis, subtus griseo-spongiosis. Bhn.
The National Science Foundation
This project made possible by National Science Foundation Award EF 1207371
iDigBio