Colecerus setosus Boheman, 1840: 928
Family: Curculionidae
Colecerus setosus image
Michael Jansen  
I. C. Setosus. Schh. Sub-ovatus, niger, fusco-setulosus, supra fusco-cretaceoque variegatus, subtus cretaceo-squamosus; rostro medio impresso, canaliculato; thorace punctulato, linea media angusta lateribusque cretaceo-squamosis; elytris mediocriter punctato-striatis, singulo ante medium plaga transversa, cretaceo-squamosa, ornato. Patria: Mexico. A Dom. Sommer ad describendum amice communicatus. Sciaphilo muricato dimidio major, magis convexus. Caput breve, crassum, supra parum convexum, obsolete punctatum, nigrum, squamulis sordide cretaceis sat dense tectum, inter oculos excavatum; oculi laterales, mediocres, rotundati, depressi, nigri; rostrum capite fere duplo longius et illo nonnihil angustius, latum, crassum, rectum, apice utrinque sub scrobe antennarum nonnihil ampliatum, supra longitudinaliter excavatum, tenue canaliculatum, apice triangulariter emarginatum, pallido-ciliatum, obsolete punctatum, nigrum, supra pareius lateribus et subtus densius sordide cretaceo-squamosum. Antennae sub-tenues, nigro-piceae, breviter pallido-pubescentes, clava atro-holosericea. Thorax latitudine media dimidio brevior, apice utrinque leviter emarginatus, lobis ocularibus productis, obtuse rotundatis, anterius angustior, lateribus modice rotundato-ampliatus, basi distincte sed minus profunde bi-sinuatus, supra convexus, punctatus, niger, dorso fusco- lateribus lineaque angusta media cretaceo-squamosis; setulis erectis, fuscis, adspersus. Scutellum transversiim, apice sub-truncatum, nigrum, fusco-squamosum. Elytra sub-ovata, antice thoracis basi nonnihil latiora, humeris rotundatis, haud elevatis; mox pone basin ampliata, pone medium apicem versus angustata, apice ipso conjunctim rotundata, thorace plus triplo longiora, supra convexa, postice declivia, regulariter mediocriter punctato-striata, interstitiis sub-convexis; nigra, dorso fusco-squamosa, posterius cretaceo-variegata, lateribus plagaque oblonga, transversa, ante medium cretaceo-squamosis; undique setulis erectis, fuscis, obsita. Corpus subtus nigrum, dense cretaceo-squamosum. Pedes mediocres, validi, nigri, cretaceo-squamosi et pallido-pubescentes; femoribus medio incrassatis, muticis; tibiis teretibus, rectis. -Bhn.
Colecerus setosus image
Chelsey Tellez  
Colecerus setosus image
Chelsey Tellez  
Colecerus setosus image
Chelsey Tellez  
The National Science Foundation
This project made possible by National Science Foundation Award EF 1207371
iDigBio